Victimae Paschali Laudes


Victimae paschali laudes
immolent Christiani.

Agnus redemit oves:
Christus innocens Patri
reconciliavit peccatores.

Mors et vita duello
conflixere mirando:
dux vitae mortuus,
regnat vivus.

Dic nobis Maria,
quid vidisti in via?

Sepulcrum Christi viventis,
et gloriam vidi resurgentis:

Angelicos testes,
sudarium, et vestes.

Surrexit Christus spes mea:
praecedet suos in Galilaeam.

[Credendum est magis soli
Mariae veraci
Quam Judaeorum Turbae fallaci.]

Scimus Christum surrexisse
a mortuis vere:
tu nobis, victor Rex, miserere.

Amen.

/bg/

Click to rate this post!
[Total: 0 Average: 0]
Facebook

Dodaj komentarz

Twój adres e-mail nie zostanie opublikowany.